monumenta.ch > Plinius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 67
{XXXII} Asphodelum de clarissimis herbarum, ut quod heroion aliqui appellaverint, Hesiodus et in silvestres nasci dixit, Dionysius marem ac feminam esse. defectis corporibus et phthisicis constat bulbos eius cum tisana decoctos aptissime dari, panemque ex his cum farina subactis saluberrimum esse. Nicander et contra serpentes ac scorpiones vel caulem, quem anthericum vocavimus, vel semen vel bulbos dedit in vino tribus drachmis substravitque somno contra hos metus.